- OCTOPHORUM
- OCTOPHORUMlectica, Veteri Interpreti Iuvenalis Sat. 1. Lecticarum usum primi dicuntur invenisse Bithyni. cicero: Nam una haud mos est Bithyniae Regibus vehi lecticâ, i. e. Octophoro. Proprie, vehiculum octo rotarum Calvino Lex Iurid. quô maxime Caligulam usum Tranquillus refert. c. 43. Vide Corrasium Miscellan. l. 3. c. 20. Martial. l. 6. Epigr..4.Octophoro sanus portatur, Avite, PhilippusAlii Octaphoro quod supra vide; ut Salmas. qui Lecticam ab octo servis gestatam esse, docet: qui, potentiorum tunc temporis fastus, eleganter notatus est a Cynico Luciani. Nam et in illis lecticis cubabant resupini. Vide quae de Lecticis scripsit Lipsius Elector. l. 1. c. 19. et supra Lectica.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.